Actus Apostolorum*

Caput 4: 13

videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
(* Traductions européennes)

Glose

Sine litteris,etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticae artis peritiam non haberent, haec dicebantur.Idiotae.Idiotae dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Graece, Latine proprietas.BEDA.Illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud:Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux ChristiI Cor. 1..